et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab
vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis
his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba
et factum est verbum Domini ad eum dicens
recede hinc et vade contra orientem et abscondere in
torrente Charith qui est contra Iordanem
et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te
ibi
abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset
sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem
corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter
panem et carnes vesperi et bibebat de torrente
post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super
terram
factus est igitur sermo Domini ad eum dicens
surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi
praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te
surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam
civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit
eam dixitque da mihi paululum aquae in vase ut bibam
cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum eius
dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua
quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo
panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et
paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et
faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur
ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut
dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula
subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio
tuo facies postea
haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non
deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua
daturus est Dominus pluviam super faciem terrae
quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae et comedit ipse et
illa et domus eius et ex illa die
hydria farinae non defecit et lecythus olei non est
inminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu
Heliae
factum est autem post verba haec aegrotavit filius
mulieris matris familiae et erat languor fortis nimis ita ut
non remaneret in eo halitus
dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus
es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres
filium meum
et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu
illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit
super lectulum suum
et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne
viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut
interficeres filium eius
et expandit se atque mensus est super puerum tribus
vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus
revertatur oro anima pueri huius in viscera eius
exaudivit Dominus vocem Heliae et reversa est anima pueri
intra eum et revixit
tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in
inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi en vivit
filius tuus
dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir
Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est